0s ·
Published
24 Jul 14:46
Sancte tui vatis Caesar miserere serenus! Auguste omnipotens, almo mortalia cuncta Numine laetificans, nobis ad gaudia nomen, Constantine, tuum fecundi carminis ex hoc Te duce det Musas. nam tristis cura recusat Egregios actus. iam sedent crimina Parcae. Tunc melius dominum te vox secura sonabit, Virtutum rector! potuit vix pangere versu Ista modo, et maesto […]
0s ·
Published
25 Mar 15:26
d. M. L. Comagi Firmi milit(is) leg. II Parth. qui vixit ann. XXVII m. II d. V Parcae te miseris rapuere parent(ibus) urna spectantes livente animo tuae gloriae cursum fletus in perpetuo miserae reliq(uisti) dolore, nec potuit corpus a sodalib(us) tradi sepulchro. me decepisti, nimium horfanam tu reliquist(i) Nigidia Firmina mater infeliciss(ima) filio pientissimo. […]
0s ·
Published
05 Mar 15:40
Varus me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque inuenustum, huc ut uenimus, incidere nobis sermones uarii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus […]
0s ·
Published
24 Jan 16:17
Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, oraque de toto corpore sola patent. Saepe sonant moti glacie pendente capilli, et nitet inducto candida barba gelu; nudaque consistunt, formam seruantia testae, uina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. Quid loquar, ut uincti concrescant frigore riui, deque lacu fragiles effodiantur aquae? Ipse, papyrifero qui non […]
0s ·
Published
09 Jan 16:47
Calpurniane, salue properis uersibus. Misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur taetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris. Subscribe with
0s ·
Published
23 Oct 13:52
nil ergo optabunt homines? si consilium uis, permittes ipsis expendere numinibus quid conueniat nobis rebusque sit utile nostris; nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. carior est illis homo quam sibi. nos animorum 350 inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris, at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut […]
0s ·
Published
12 Oct 02:11
This is a song for the retiring professor Fitts in Classical Studies and Archaeology, a hymn to his achievements and stature. It includes a brief mention of his resemblance to the Roman emperor Vespasian (see the photo below). The melody is from an old English folksong, “I Drew My Ship into the Harbor.” He’s […]
0s ·
Published
26 Sep 13:50
perque leves populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis sic ait: ‘o positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei […]
0s ·
Published
06 Sep 13:43
Hermes Martia saeculi uoluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turbo sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, 5 Hermes, cui cadit Aduolans, sed uni, Hermes uincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes diuitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, 10 Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo […]
0s ·
Published
15 Aug 21:03
Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen inuentumque tuum prompto comitare fauore. tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas nosti et in caelum manes reuocare sepultos, qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum, qui quondam placida tectus sub pelle draconis Tarpeias arces atque inclita templa petisti depellens taetros praesenti numine morbos: huc ades et quicquid […]